Thomas a Kempis

 

home

Theorie

Drucke

Hortulus rosarum

Cap. XVIII: De eterna laude dei

Semper laus eius in ore meo.

O dulcis vox in auribus deuotorum, sed dulcior in presencia Dei et sanctorum angelorum. Si omnia organa musicorum canerent et laudem Dei non resonarent in vanam concreparent, nec animam sanctam recrea<re>nt neque saciarent. Oportet enim, quod Deus et honor eius sit causa canendi et omnis vanitas sit exclusa, si laus debet esse Deo grata et accepta. Si intentio tua fuerit pura, tunc poteris exultare in ve//ra cordis leticia cum Maria. Dulcis symphonia in celo et in terra laudare Deum puro corde et consona voce cum omni creatura pro sua immensa bonitate et excellenti magnificencia. Delectabile opus laudare Deum omni tempore, diligere creatorem celi et terre, honorare maxime eterne vite largitorem.

 

Edition

Paul van Geest, Thomas a Kempis (1379/80-1471). Een studie van zijn mens- en godsbeeld. Kampen 1996, S. 378

 

Doctrinale iuvenum

Cap. IX: De festis christi, et reliquiis sanctorum

Organa musicorum in ecclesia movent corda tepidorum, ad optanda aeterna praemia beatorum.

Cantica psalmorum accendunt animas aridorum: ad pristinum fervorem per ora multorum.

Carmina hymnorum recreant aures clericorum ut cantent et exultent in conspectu dei et angelorum. Sicut fistulae multae in organo dulcem sonum reddunt audientibus; sic multi fratres concorditer psallentes valde plavent Deo: et omnibus caeli civibus. Omnes ergo simul oremus: et Christum invocemus. Ad societatem civium supernorum: perducat nos rex angelorum.

 

Edition

Pohl IV, S. 193-194

 

Zurück

zuletzt bearbeitet am 01-07-2011

Copyright © 2002 U. Hascher-Burger. Alle Rechte vorbehalten.